monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 5
Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi lacus, qui aquam continere non possunt . Sicut igitur legimus in bonam partem aquas quae egrediuntur de limine templi, et referuntur ad doctrinam Ecclesiae: sic sunt aquae amarae, et aquae pessimae ad quas Ieremias propheta nos prohibet accedere, dicens : Quid vobis et viae Aegypti, ut bibatis de aquis Geon? quae Hebraice dicuntur SIOR, id est, turbidae atque coenosae.