monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 3
Et in nonagesimo secundo Psalmo canitur: Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina voces suas a vocibus aquarum multarum. Mirabiles elationes maris . Istae sunt aquae Siloe, quae vadunt cum silentio, de quibus loquitur Isaias: Haurietis aquas de fontibus Salvatoris . Et Psalmista: Benedicite Domino de fontibus Israel . Et idem Isaias de Domino Salvatore: Iste, ait, habitabit in excelsa spelunca petrae fortissimae.