monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 2
Ex quo perspicuum fit, sacras esse aquas, et Salvatoris nostri significare doctrinam, iuxta illud quod scriptum est: De Sion egredietur lex, et verbum Domini de Ierusalem . Et in alio loco: Repleta sunt omnia scientia Domini, sicut aqua multa operiens mare . De his aquis et Zacharias Propheta vaticinatus est, dicens: In die illo egredietur aqua vivens de Ierusalem, et medium eius in mare primum: medium autem illius in mare novissimum . De his aquis et ad Samaritanam Dominus loquebatur: Si scires quis est qui dicit tibi, Da mihi bibere, tu forsitan petisses eum, et dedisset tibi aquam viventem . Et iterum: Omnis qui bibit de aqua ista, sitiet denuo: qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum . Et in templo clamabat atque dicebat: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me (sicut dicit Scriptura) flumina de ventre eius fluent aquae vivae: hoc autem dixit de spiritu quem accepturi erant credentes in eum . Istae sunt aquae de quibus propheta loquebatur in psalmo: Super aquas refectionis educavit me . Et Ezechiel: Assumam vos de gentibus et de terris, et aspergam super vos aquam mundam, et mundabimini ex omnibus immunditiis vestris . Apparuerunt enim fontes aquarum.