monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 1
Et converti me ad portam domus, et ecce aquae egrediebantur subter limen domus ad Orientem. Facies enim domus respiciebat ad Orientem. Aquae autem descendebant in latus templi dextrum ad meridiem altaris. Et eduxit me per viam portae Aquilonis, et convertit me ad viam foras portam exteriorem, viam quae respiciebat ad Orientem, et ecce aquae redundantes a latere dextro cum egrederetur vir ad Orientem, qui habebat funiculum in manu sua, et mensus est mille cubitos, et transduxit me per aquam usque ad talos (sive transivit in aqua aquam remissionis). Rursumque mensus est mille, et transduxit me per aquam usque ad genua (sive transivit in aqua aquam usque ad femora). Et mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad renes (sive et transivit aquam usque ad lumbos). Et mensus est mille torrentem, quem non potui pertransire, quoniam intumuerant aquae profundae torrentis, qui non poterat transvadari. Pro quo LXX transtulerunt: Et mensus est mille, et non poterat pertransire: quoniam ferebatur aqua instar praecipitis torrentis, qui transiri non potest. Aquae istae quae egrediebantur subter limen domus, id est templi, non ferebantur ad Aquilonem et ad Occidentem: sed et ad Orientem, et in latere templi dextro, id est, ad Meridiem, ipsamque Meridiem non cuiuslibet loci, sed altaris.