monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4 > sectio 45

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 46, 45
Et ne forsitan ignoraret propheta quid essent quae cerneret, dixit ad eum: Haec est domus culinarum, in qua coquent ministri Domini victimas populi. Populi quidem victimae, quae offerentur pro delicto, sive peccato, et ignorantia, sunt alimenta, et refrigeria sacerdotum: ut meminerint nihil se aliud debere appetere, cum etiam in templo carnes ad eorum refrigeria praeparatae sint.