monumenta.ch > Hieronymus > sectio 12 > sectio 18 > sectio 44

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 46, 44
Ubi igitur cibi, ibi et angustia atque tentatio, per quae parantur cibi. Et ubi in perfecti viri venerimus aetatem, ibi calcanda sunt omnia, et dicendum: Habentes victum et vestitum, his contenti simus . Et: Si dederit mihi Dominus cibum ad vescendum, et vestem ad operiendum . Vel certe illud: Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et illas destruet . Neque enim in futuro manducabimus et bibemus, sed illo vescemur pane qui de coelo descendit, de quo in Psalterio canitur: Panem angelorum manducavit homo . Et: Meus cibus est, ut faciam voluntatem eius qui misit me . Quod autem mensura una atriolorum erat quatuor, quae atrii maioris angulos possidebant, quatuor mundi significat plagas : quod in sudore vultus nostri comedamus panem, et omnis labor ventri stercorique proficiat: quae quatuor atriola, vel unus paries ambiebat, et culinae fabricatae erant subter porticus per gyrum, vel propinqua habebant accubita: ut ubi cibi, ibi et mensurarum praeparatio.