monumenta.ch > Hieronymus > sectio 42

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 46, 42
Hoc autem atrium de quo nunc sermo est, per singulos angulos quatuor habebat atriola, quae LXX minora vocant, et nos pro facilitate sensus ὑποκοριστικῶς, atriola diximus. Quadraginta cubitorum erant per longum, et triginta per latum. De quibus numeris in hoc eodem Propheta disputasse me memini, quod aliud ad tribulationes et angustias, aliud ad perfectam referatur aetatem.