monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6 > sectio 41

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 46, 41
Ex quo intelligimus illud atrium de quo egressus est, fuisse interius, et multa esse atria in Scripturis sanctis, de quibus legimus: Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri . Et in Ioanne: Et alias oves habeo quae non sunt ex hoc atrio, et illas oportet me adducere: et vocem meam audient, et fiet unum atrium et unus pastor : hoc enim Graece αὐλὴ significat, quod Latina simplicitas in ovile transtulit. Quando autem dicit, ex hoc atrio, ostendit esse et aliud: quod vel in gentium turba ad distinctionem Israel, vel in coelis ad separationem terreni atrii demonstratur: et pro qualitate meritorum unicuique officio atrium delegatum, super quo in anterioribus plenius disputatum est.