monumenta.ch > Hieronymus > sectio 34

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 46, 34
Ut non dispergatur, inquit, populus meus a possessione sua. Si enim licentiam habuerit princeps, vel accipere, vel rapere, vel sub figura honoris tenere quae non sunt sua, et liberis derelinquere, populus qui in nomine Dei fuerat congregatus, dispergetur in partes atque lacerabitur: sive iuxta Legem, ne paulatim alterius haereditas transeat ad alium, et pereat funiculus divisionis, per quem forte ad unumquemque venit haereditas. Dispergit ergo populum Dei, et aufert ab eo possessionem fidei sempiternam, qui aliena dona vel bona, vel rapina, vel adulatione, vel blanditiis, vel praetextu religionis, filiis fratribusque, et consanguineis derelinquit.