monumenta.ch > Hieronymus > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 46, 33
Ergo qui ditior est sacerdos, quam venit ad sacerdotium, quidquid plus habuerit, non filiis debet dare, sed pauperibus, et sanctis fratribus, et domesticis fidei, qui vincunt merita liberorum, ut reddat ea quae Domini sunt, Domino suo, qui loquitur in Evangelio: Quidquid uni istorum fecistis, mihi fecistis . Ipse enim in pauperibus suscipitur hospitio; visitatur in carcere: nudus tegitur: sitiens bibit: saturatur esuriens.