monumenta.ch > Hieronymus > sectio 31

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 46, 31
Si, inquit, filiis suis dederit vel donum, vel haereditatem, ipsi possidebunt eam: quia eis successionis iure debetur, et de alio ad alium non potest transire possessio. Sin autem dederit uni servorum suorum legati nomine, tam diu habebit possessionem, quamdiu vel septimus annus remissionis, qui dicitur DEROR, vel iubilaeus, hoc est quinquagesimus, adveniat: quando omnis emptio, atque donatio revertitur ad priores dominos: ita ut servus usum habeat pro tempore, et proprietatem possessionis filii principis.