monumenta.ch > Hieronymus > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 46, 28
Si enim ephi, decima pars cori est, id est, tres modii: nulli dubium, quin sexta pars ephi, dimidium faciat modium. De oleo quoque mensurae hin, tertia pars offertur: ut misceatur, sive aspergatur similae sacrificium Deo, legitimum, iuge atque perpetuum, quod nulla intermittitur die: sed omni tempore, orto sole, semper offertur, ut impleatur quod in fine capiuli huius ponitur: Faciet agnum in sacrificium: et oleum mane, mane holocaustum sempiternum.