monumenta.ch > Hieronymus > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 46, 26
De quo mane David loquitur in psalmo: Mane exaudies vocem meam: mane astabo tibi et videbo . Et alio loco: Ad vesperum demorabitur fletus, et in matutino laetitia . Et iterum: Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo . Qui sit autem iste agnus immaculatus, sive perfectus et anniculus, Isaias plenius docet, dicens: Sicut ovis ad victimam ductus est, et sicut agnus in conspectu tondentis se sine voce et non aperuit os suum . Et Ieremias: Ego autem sicut agnus innocens ductus ad victimam, non cognovi . Et Ioannes Baptista: Ecce agnus Dei, qui tollit peccata mundi . Iste est agnus qui immolatur in Aegypto, de cuius sanguine armantur postes fidei, et exterminator excluditur . Anniculus autem, quia praedicavit annum Domini acceptabilem, et diem retributionis.