monumenta.ch > Ordericus Vitalis > sectio 15 > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 46, 23
Unde et virginitas maior est nuptiis , quia non exigitur, nec redditur, sed offertur. Pro pacificis, quae Hebraice dicuntur SELAMIM, LXX salutaria interpretantur: ut ipsa reconciliatio pacificorum, salus sit offerentis. Cum ergo hoc fecerit princeps, aperietur ei porta: vel iuxta Septuaginta, aperiet sibi portam quae respicit ad Orientem; illam videlicet portam, de qua scriptum est: Haec porta Domini, iusti intrabunt per eam , et unde oritur sol iustitiae.