monumenta.ch > Hieronymus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 46, 22
Pro eo autem quod nos diximus, spontaneum, LXX ὁμολογίαν, id est, confessionem, verterunt: et pro principe, ducem, hoc enim NASI significat. Adhuc autem sermo de principe est, de quo Isaias loquitur: Ecce testimonium in gentibus, dedi eum principem et praeceptorem in gentibus . Et Ezechiel: Et ego Dominus ero eis in Deum: et David princeps in medio eorum . Cum igitur iste princeps fecerit spontaneum, et dixerit: Voluntaria, sive spontanea oris mei beneplacita fac, Domine : spontaneum autem holocaustum, ut totum se offerat Deo, et pacifica voluntaria, quod in prioribus non invenitur; scriptum est enim: Et facient sacerdotes holocaustum eius, et pacifica eius: et de spontaneis ac voluntariis, quibus nunc dicitur, omnino reticetur, ut non necessitate faciant, sed voluntate: post holocaustum offerat pacifica, et reconcilietur Deo.