monumenta.ch > Hieronymus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 46, 21
Cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum, aut pacifica voluntaria Domino, aperietur ei porta quae respicit ad Orientem, et faciet holocaustum suum, et pacifica sua, sicuti fieri solet in die sabbati: et egredietur claudeturque porta postquam exierit. Et agnum anniculum immaculatum faciet holocaustum quotidie Domino : mane et mane faciet illud. Et sacrificium (sive manaa) faciet super eo mane, mane sextam partem ephi (sive mensurae); et de oleo tertiam partem hin, et misceatur (sive iuxta Symmachum, aspergatur) similae sacrificium (sive manaa), Domino legitimum, iuge atque perpetuum. Facietis agnum et sacrificium, et oleum mane, mane, holocaustum sempiternum. Ubi nos legimus, immaculatum, et in Hebraico scriptum est THAMIM: Aquila perfectum interpretatur. Et ubi LXX MANAA: Theodotio, sacrificium; Aquila et Symmachus, donum transferunt.