monumenta.ch > Hieronymus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 46, 20
Ingreditur autem princeps cum ingredientibus, et egreditur cum egredientibus, utrorumque virtutis atque peccati testis assistens. In nundinis ergo, et in solemnitatibus, sabbatorum videlicet, et kalendarum, et universae festivitatis, de qua in anterioribus locuti sumus, tam in vitulo, quam in ariete per singula ephi offerentur in sacrificio. In agnis vero non erit certus numerus, nec voluntati dimissum arbitrium; sed viribus quis utetur, et bono conscientiae: ut quantum potest, non quantum vult offerat, et super omnia olei hin per ephi singula, ut ungatur simila, et lucerna accendatur in conspectu Domini; et qui eo utitur, possit dicere: Ego autem sicut oliva fructifera in domo Domini .