monumenta.ch > Hieronymus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 46, 19
Dicamus et aliter: Per portam Aquilonis ingreditur, qui peccata dimittit, et egreditur per portam meridianam, qui virtutes sequitur. Et econtrario, si iustus lapsus fuerit in peccatis, ingreditur quidem per portam meridianam, sed egreditur per viam portae Aquilonis. Princeps autem, inquit, in medio eorum erit, ingredientium scilicet, et egredientium, iuxta illud quod scriptum est: Medius inter vos stat, quem vos ignoratis . Et Apostolus: An ignoratis, quia Christus in vobis est ? Sin autem ignorantibus dicitur, quod medius inter eos stet Christus: quanto magis scientibus! Sed cum inter scientes Christus steterit: tunc corpus mortuum fiet propter peccatum, et spiritus vivens propter iustitiam.