monumenta.ch > Hieronymus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 46, 17
Quotquot ergo perfecti sumus, hoc sapiamus . Quomodo enim potest stare sententia, ut qui dixerat, Non quia iam accepi aut quia iam perfectus sum, audeat dicere: Quotquot ergo perfecti sumus, hoc sapiamus? Ex quo perspicuum est omnem hominem, et universam creaturam, quamvis ad perfectionem venerit, tamen indigere misericordia Dei, et plenam perfectionem ex gratia, non ex merito possidere.