monumenta.ch > Hieronymus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 46, 16
Denique non quaerit nundinas, nec solemnitates, nec differentiam ullam observat dierum: quia omne tempus ei festivitas est. Populus autem in nundinis tantum, et in solemnitatibus ingreditur et egreditur: et non per eamdem viam, sed per alteram atque alteram. Scriptum est enim: Et cum intrabit populus terrae in conspectu Domini in solemnitatibus: qui ingreditur per portam Aquilonis ut adoret, egrediatur per viam portae meridianae, et qui ingreditur per viam portae meridianae, egrediatur per viam portae Aquilonis: non revertetur per viam portae per quam ingressus est, sed e regione illius egredietur. Quod non solum his praecipitur qui egrediuntur de Sodomis, et dicitur eis: Ne respicias retrorsum ; neque illis qui manum mittunt ad aratrum, ut non respiciant ea quae post tergum sunt: sed in domo quoque Domini constitutis, iubetur ne post terga respiciant, et revertantur ad egena et infirma elementa, et incipientes spiritu, carne consumantur : sed ut de spiritualibus quoque ad maiora procedant, et dicant cum Apostolo: Praeteritorum obliviscens, et in priora me extendens : ut nequaquam ex parte cognoscant, et ex parte prophetent, sed veniant ad perfectum iuxta eam tamen perfectionem quam potest capere humana natura, ut intelligamus illud Evangelicum: Et vos cum omnia feceritis, dicite, Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus . Unde et Apostolus in eadem Epistola de duabus loquitur perfectionibus: quasi imperfectus enim scribit: Non quia iam accepi, aut quasi iam perfectus sim: persequor autem si apprehendam, in quo et comprehensus sum a Christo . Statimque quasi perfectus loquitur: Unum autem posteriorum obliviscens, ad ea quae in priora sunt me extendens: iuxta propositum persequor ad bravium supernae vocationis.