monumenta.ch > Hieronymus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 46, 15
Princeps autem in medio eorum, cum ingredientibus ingredietur, et cum egredientibus egredietur. Et in nundinis, et in solemnitatibus erit sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem. Agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus eius: et olei hin per singula ephi. Princeps ille, de quo supra dictum est: Et intrabit princeps per viam vestibuli portae deforis, et per eamdem portam ingrediatur, et per eamdem egrediatur , liberi enim arbitrii est, et potestatem habet ponendi animam suam, et rursum resumendi eam: tamque ad nos veniens, quam ad coelestia conscendens, eadem maiestatis suae utitur libertate.