monumenta.ch > Hieronymus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 46, 13
Die autem kalendarum, hoc est, die tricesimo, quando primogenita et Levitae numerantur in Lege, praeter omnem Israel, de quibus supra diximus, offertur vitulus immaculatus de armento, super quo plenius in priori capitulo disseruimus, et agni sex, et arietes immaculati, et caetera quae offeruntur in sabbatis, ut aeternam requiem consequamur, et mereamur audire: Euge, serve bone, quia in paucis fidelis fuisti, super multa te constituam, intra in requiem Domini tui ; et non solum ad portam interioris atrii pervenire, sed etiam penetralia eius intrare possimus, et illud opere possidere: Plantati in domo Domini: in atriis Dei nostri florebunt .