monumenta.ch > Hieronymus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 46, 12
In agnorum autem sex sacrificio, certa mensura non ponitur: sed quantumcumque dederit manus eius qui offert, hoc est, pro operum qualitate atque mensura . Olei autem hin offeret per singula ephi, hoc est, oleum quod sibi quinque virgines praeparaverunt; ut ungat similam, sive commisceat, et omnis oblatio Dei plena sit lumine veritatis, et exhilaretur facies offerentis oleum.