monumenta.ch > Hieronymus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 46, 11
Hoc autem ipsum holocaustum quod offert princeps per sacerdotes in die sabbati, sex agnorum immaculatorum numero terminatur; pro sex videlicet diebus in quibus operamur in mundo, et arietem immaculatum, qui princeps gregis est; ita ut per singulos arietes offeratur in sacrificio ephi, id est, decima pars cori.