monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 46, 10
Sin autem princeps in praesenti Scriptura non ingreditur atrium interius, sed stat in limine eius, nulli dubium est, nunc ex parte nos videre, et ex parte cognoscere; et necdum revelata facie gloriam Domini contemplari . Denique stante principe in limine portae atrii interioris, caeteri sacerdotes, quibus hoc officium delegatum est (quos possumus intelligere virtutes angelicas), facient pro ipso holocaustum et pacifica. Indigemus enim misericordia Dei, et omnis creatura ad comparationem Creatoris immunda est, et divino igne purganda, quo et Isaiae prophetae purgata sunt labia: ut postquam per sacrificium pacem receperit, tunc in limine constitutus, adoret omnipotentiam Dei, et se atrii interioris ingressu fateatur indignum, et statim ingrediatur . Postquam autem qui primus est, fuerit egressus, non claudetur usque ad vesperam huius saeculi ipsa porta interioris atrii, sed aperta erit: ut populus quoque terrae sit ad ostium, et adoret ad eum: nequaquam omni tempore, sed quando requieverit a peccatis, et fugatis tenebris fidei, scientiae lumen acceperit.