monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 46, 9
Sex diebus quibus operamur in mundo, porta Orientalis atrii interioris clausa nobis est. Postquam autem venerimus ad diem septimum, id est, ad diem sabbati, in quo aeterna requies est, sive ad diem kalendarum, quando post caecam noctem et horribiles tenebras, lucis exordium est, aperitur nobis porta Orientalis: et si quis nostrum per merita virtutum, ducis nomen et dignitatem fuerit consecutus per viam vestibuli portae deforis, hoc est, per mundi huius labores: et portam Ecclesiae, quae adhuc in terrenis finibus posita est, ingredietur: non interius atrium, hoc enim in praesenti loco scribitur; sed ad limen portae interioris, et stabit in ea.