monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 46, 7
Et quia supra dixerat: Facient sacerdotes holocaustum eius, et pacifica eius, nec significaverat holocaustorum numerum; nunc infert: Holocaustum autem hoc offeret princeps Domino in die sabbati. Offeret autem non per se, sed per sacerdotes, de quibus scriptum est: Et facient sacerdotes holocaustum eius, et pacifica eius: sex, inquit, agnos immaculatos, et arietem immaculatum: ita ut sacrificium arietis mensura ephi sit, quae Hebraice appellatur EPHA. Sex autem agnis sit sacrificium quod offerre potuerit manus eius qui offert; et per singula ephi, erit olei mensura quae appellatur hin. Kalendarum autem, hoc est, neomeniarum dies, hoc habebit privilegium amplius a die sabbati, ut vitulus immoletur de armento, sive taurus immaculatus.