monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 46, 6
Et intrabit, inquit, princeps per viam vestibuli portae deforis, atrii videlicet exterioris: et stabit in limine portae interioris atrii, quae respicit ad Orientem: nec ingredietur atrium interius, sed illo stante, alii sacerdotes facient pro ipso holocaustum, quam oblationem interpretatus est Symmachus: et pacifica, sive quae ad salutem pertinent, ut postquam hostia principis, sacro igne fuerint concremata, et dux reconciliatus Deo, tunc adorare possit super limen portae interioris atrii in quo steterit, et egrediatur. Quid igitur? Post egressionem principis statim porta claudetur? Nequaquam, sed aperta erit usque ad vesperam; ut post principem, omnis populus terrae adoret contra ostium portae illius: adoret autem in sabbatis, et in kalendis quando aperitur porta.