monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 46, 5
Porro die sabbati, id est septimo, in quo requies est, aperietur per singulas hebdomadas, et rursum completis diebus triginta, quando alterius mensis finis, et alterius exordium est, id est, neomenia, die videlicet kalendarum, aperietur, ut quod privilegium habet septimus dies in hebdomada, hoc habeat privilegium mensis exordium. Cur autem aperiatur die septimo, et die kalendarum porta interioris atrii quae respicit ad Orientem, sequens sermo monstrabit.