monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 46, 2
Et adorabit populus terrae ad ostium portae illius in sabbatis, et in kalendis coram Domino. Holocaustum autem hoc offeret princeps Domino in die sabbati: sex agnos immaculatos, et arietem immaculatum, et sacrificium ephi per arietem: agnis autem sacrificium quod dederit manus eius, et olei hin per singula ephi: In die autem kalendarum vitulum de armento immaculatum, et sex agni, et arietes immaculati erunt.