monumenta.ch > Hieronymus > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 45, 30
Et tollet, inquit, sacerdos de sanguine eius quod erit pro peccato omnium: qui aliis verbis agnus appellatur in Exodo, et in Evangelio, Baptista Ioanne dicente: Ecce Agnus Dei, qui tollit peccata mundi . Sanguis autem ipse est pretiosus in quo redimimur in passione Domini Salvatoris; cuius carnibus alimur, et cruore potamur; quo tanguntur quatuor anguli crepidinis altaris, quod Theodotio ipsum verbum Hebraicum posuit, AZARA, sive templi, ut LXX transtulerunt: ut sanctificetur domus et altare.