monumenta.ch > Hieronymus > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 45, 28
In praesenti enim saeculo quod in maligno positum est, dies bonos videre non possumus, sed in novo: de quibus diebus in carmine Mosaico Spiritus sanctus canit: Memento dierum antiquitatis: intellige annos generationis generationum . De quibus et Sanctus loquebatur in psalmo: Nocte in corde meo meditabar . Et iterum: Et annos aeternos in mente habui, et meditatus sum . Qui istum non suscipit intellectum, respondeat quo possit illud exponere quod Isaias de futuro, et novo saeculo vaticinatur: Erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato: et veniet omnis caro adorare Dominum : quando veri adoratores nequaquam adorabunt in monte Garizim, nec in Ierusalem, sed in spiritu, et veritate ; quando erit coelum novum, et terra nova, et liberabitur omnis creatura a servitute corruptionis, in libertatem filiorum Dei, et sol septies tantum lumen accipiet, et luna soli comparabitur . Accessimus enim ad montem Sion, qui interpretatur specula, et ad civitatem Dei viventis, Ierusalem coelestem, et ad millia angelorum solemnitates.