monumenta.ch > Hieronymus > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 45, 27
Quartam vero solemnitatem, de qua dicit: septimo mense quintadecima die mensis in solemnitate , et caetera, videtur mihi significare scenopegiam, quam hic sine nomine posuit. Curramus ergo ad singula, et quid nobis videatur, breviter disseramus. Esse solemnitates spirituales, et Apostolus docet: Ne ergo quis vos iudicet in cibo et potu, aut in parte solemnitatis, aut neomeniae, aut sabbatorum, quae sunt umbra futurorum . Et sic per Isaiam loquitur Deus: Neomenias vestras, et sabbata vestra, et diem magnum non suscipio: ieiunium, et ferias, et neomenias, et solemnitates vestras odit anima mea . Manifestum est quod qui solemnitates oderit Iudaeorum, suas diligat, sabbatum videlicet quod relictum est populo Dei: ut videamus quae a Deo donata sunt nobis, et loquamur, non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in doctrina spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes.