monumenta.ch > Hieronymus > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 45, 26
Et primum de interpretationis varietate dicendum est. Ubi nos interpretati sumus, in quatuor angulis crepidinis altaris. LXX transtulerunt, et super quatuor angulos templi, et super altare. Et ubi nos diximus, pro unoquoque qui ignoravit, et errore deceptus est: illi posuerunt, pro ignorante, et pro parvulo. In eo quoque ubi nos diximus, et sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem faciet: et olei hin per singula ephi: illorum editio tenet: et sacrificium, et coctionem vitulo, et coctionem arieti dabis, et olei hin coctionis. In extremo quoque versiculo, ubi nos diximus: in sacrificio et in oleo: illi dixerunt, sicut in manaa, sicut in oleo: In primo, inquit, mense et prima die mensis (haud dubium, quin Nisan significet) sumes vitulum de armento: non qui domi nutritus sit, sed qui in armento, hoc est, de grege et numero plurimorum. In septima quoque eiusdem mensis die: quae duae solemnitates, hoc est, primi mensis prima dies, et eiusdem septima, in lege Mosaica non habentur. Quartumdecimum autem diem mensis, quo Pascha celebratur, et Moyses praecepit observandum, quando septem diebus azyma comedimus.