monumenta.ch > Hieronymus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 45, 21
Ex quo animadvertendum, quod quomodo populus debitor est primitiarum offerendarum principi: sic princeps debitor est populi offerre pro eo victimas, quem iuxta tropologiam non alium intelligere possumus, nisi Dominum Salvatorem. Iste est qui de ducentis animantibus suscipit arietem, sive ut significantius Hebraicus sermo demonstrat, βόσκημα, quod ad cuncta animantia, et non proprie ad arietem referri potest, et suscipit animal vel arietem, qui nutritus est in locis irriguis, sanctarum, videlicet Scripturarum, et potest dicere: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit: in loco pascuae ibi me collocavit, super aquas refectionis educavit me . Haec erant irrigua, immo hi canales, ad quos et Iacob ducebat pecora sua, ut in ipsis biberent atque conciperent, et iuxta virgarum colorem, fetus ederent Domino . Pro sacrificio, hoc est θυσίᾳ, Aquila et Symmachus donum interpretantur: quod in Hebraico dicitur MANAA, et proprie non pertinet ad hostiam, sed ad ea quae ex simila, et polenta et oleo offeruntur in sacrificio.