monumenta.ch > Hieronymus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 45, 14
Et siquidem tantum habuerimus scientiam Scripturarum, ut mystica quaeque pandamus, et doceamus homines, id est, rationale animal, damus primitias frumenti nostri. Si autem post anagogen, puram tantum sequamur historiam, quae simplices nutrire potest, iuxta illud quod scriptum est: Homines et iumenta salvos facies, Domine , damus primitias hordei nostri, quod hordeum sevit Isaac, sed in terra alienigenarum, et ortum est ei centuplum . Qui hordei dat primitias, potest dicere: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocavit: super aquas refectionis educavit me . Qui autem rationalia pascit animantia, vertit sententiam, et dicit: Praeparasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me.