monumenta.ch > Hieronymus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 45, 12
Quod igitur in Pentateucho dubium derelictum est, hic specialiter definitur propter sacerdotum avaritiam, ne amplius a populo exigant in primitiis deferendis, id est, ut sexagesimam partem offerant eorum, quae gignuntur e terra. Si enim corus, qui Hebraice appellatur HOMER, et a LXX dicitur gomor, triginta habet modios, tam in aridis speciebus, quam in liquentibus: epha quoque et batus iuxta quod supra diximus, decima pars est cori, praecipiturque ut sexta pars tam ephi, quam bati detur sacerdotibus in primitiis offerendis, quae de tribus modiis dimidium facit modium, perspicue supputatur, sexagesimam partem primitiarum sacerdotes accipere debere.