monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 45, 10
Qui enim supra pro ephi, mensuram, et pro bato, choenica dixerant, et pro coro, gomor, pro siclo, appendiculum, et hic pro ephi posuere mensuram: pro coro, nunc gomor: nunc ipsum corum: et in mensura olei pro bato κοτύλην, id est, cyathum. Dicamus igitur primum iuxta litteram, δεκάδα ,|gr hoc est decimam partem omnium frugum, Leviticae tribui populus ex lege debebat. Rursum ex ipsis decimis, Levitae, hoc est, inferior ministrorum gradus, decimas dabat sacerdotibus: et haec est quae appellatur δευτεροδεκάδη. Erant quoque et aliae decimae, quas unusquisque de populo Israel in suis horreis separabat, ut comederet eas cum iret ad templum in urbe Ierusalem, et in vestibulo templi, et sacerdotes ac Levitas invitarent ad convivia.