monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 45, 9
«Et hae sunt primitiae quas tolletis: sextam partem ephi de coro frumenti, et sextam partem ephi de coro hordei. Mensura quoque olei: batus olei, decima pars cori est: et decem bati corum faciunt: quia decem bati implent corum. LXX: Et hae sunt primitiae quas separabitis. Sextam partem mensurae de gomor tritici, et sextam partem Ephi de coro hordei, et praeceptum olei cotylem, id est, cyathum, olei decem cotyles, quia decem cotyles sunt gomor.» Et hic mutatis nominibus mensurarum in LXX editione confusa sunt omnia, ut quid dicatur non possit intelligi.