monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 45, 6
Mina vero quae appellatur mna, habet siclos sexaginta: qui faciunt obolos mille ducentos. Quod autem dicitur, viginti sicli, et viginti quinque sicli, et quindecim sicli minam faciunt, lectorem turbare non debet. Idcirco enim difficultas in numeris ponitur, ut intentum animum faciat auditoris. Unde et multa dicuntur in parabolis et aenigmatibus, ut qui habet aures audiendi, audiat . Omnisque prophetia in obscuritate continet veritatem, ut discipuli intrinsecus audiant: vulgus ignobile, et foris positum, nesciat quid dicatur. Praecipit ergo Scriptura divina, ut iusta sint pondera, dicens: Non erit in marsupio tuo mensura grandis et minor: statera vera et iusta erit vobis, et mensura vera, et iusta erit vobis . Et in Proverbiis dicitur: Statera grandis et minor, abominabile est utrumque in conspectu Dei . Quod quidem non solum in commerciis, et in usu quotidianae vitae nobis est observandum, sed in omnibus custodienda iustitia, dicente Scriptura: Sermonibus tuis facies stateram, et appendiculum , ut et in verbis, et in opere, et cogitationibus, omnia pondere et ratione faciamus.