monumenta.ch > Hieronymus > sectio 45

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 1, 3, 45
Et tu, fili hominis: ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te eis, et non egredieris de medio eorum, et linguam tuam adhaerere faciam palato, vel gutturi tuo, et eris mutus, nec ut vir obiurgans eos : quia domus exasperans est. Quod in domo clauditur, quod vinculis alligatur, quod non egreditur ad eos, inter quos habitat, sed inter multitudinem captivorum, solitudinem carceris patitur (ut supra dixi) obsidionis indicium est, quod clausa Ierusalem atque circumdata ab exercitu Chaldaeorum, nullum habitantium foras exire permittet.