monumenta.ch > Ambrosius > sectio 1 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 1, 3, 5
Et comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce. Loquitur et David: Quam dulcia gutturi meo eloquia tua, super mel ori meo . Et alibi: Iudicia Domini vera, desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum; et dulciora super mel et favum . Et Samson favum mellis in ore leonis invenit ; et Dominus post resurrectionem partem assi piscis comedit et favum . Et in Proverbiis de ape dicitur, quamquam hoc Hebraea non habeant exemplaria: Vade ad apem, et disce quomodo operatrix sit, et opus suum castum faciat: cuius laboribus reges et imperiti pro sanitate abutuntur : quod operati sunt Moyses et prophetae, et evangelistae, et apostoli; ut quicumque rex fieret, cuius cor in manu Dei est, dulcibus fruatur cibis.