monumenta.ch > Hieronymus > sectio 71

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 1, 1, 71
Quod electrum, et intrinsecus et extrinsecus habebat quasi ignis aspectum. A lumbis vero et deorsum ignis erat resplendens in circuitu; ut ostenderet ea, quae supra lumbos sunt, ubi sensus versatur et ratio, non indigere igne nec flammis, sed pretiosissimo metallo, et purissimo. Ea vero quae a lumbis deorsum, ubi coitus, ubi generatio, ubi incentiva vitiorum purgatione indigere flammarum, ut cum purgata fuerint, habeant sicut arcus similitudinem, quae vulgo Iris dicitur, cum fuerit in nube in die pluviae.