monumenta.ch > Ordericus Vitalis > sectio 58 > sectio 65

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 1, 1, 65
Quod autem nos manifestius interpretati sumus, alterius ad alterum: unumquodque duabus alis velabat corpus suum, et alterum similiter velabatur, pro quo in Hebraeo scriptum est, mulieris ad sororem suam, vir duabus alis velabat corpus suum, et vir velabatur similiter: ideo post mulierem virum posuit in persona eadem, ne sexum in coelestibus putaremus: cum in uno atque eodem iuxta proprietatem Hebraicam, idem et vir et mulier appellatur. Videtur autem super quatuor animalia et rotas totidem, similitudo firmamenti, quod nos appellamus coelum, habens speciem crystalli, quod est purissimum, et ex aquis mundis atque lucentibus, nimio frigore concrescere dicitur: intantum ut etiam gelu constricta aqua, Graeco sermone κρύσταλλος nominetur.