monumenta.ch > Cassianus > 1 > sectio 47

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 1, 1, 47
Carbones autem ignis ardentis et lampades in medio animalium discurrentes, de illo loco interpretatae sunt Isaiae: Et comedet ignis sicut foenum materiam, et sanctificabo eos in igne ardente . De quibus et alibi scriptum est: Cadent super eos carbones ignis . Et contra labia dolosa, in alio psalmo dicitur: Quod detur tibi aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam? Sagittae potentis acutae, cum carbonibus desolatoriis . Et in alio loco: Habes carbones ignis, sedebis supra eos: hi erunt tibi in adiutorium . Quamcumque creaturam aspexerimus, fulgurat Dei notitiam, dum ex creaturis Creator agnoscitur.