monumenta.ch > Hieronymus > sectio 46

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 1, 1, 46
Sin autem conati suo aliquid obsitum viderint, non tam revertuntur, quam contrahunt se, extendenda rursum, et praebitura lumen quod parumper absconderant, ut dent servis cibaria in tempore suo, nec tribuant sanctum canibus, nec mittant margaritas ante porcos . Unde et Paulus dicit: Lac vobis potum dedi, non escam, necdum enim capere poteratis . Electioque Iudae, et Saulis unctio non arguunt Deum ignorantiae futurorum, sed praesentium monstrant esse iudicem . Unde et Apostolis praecipitur, ut si indignam domum salutatione perspexerint, excutiant prius pedes; et pax quam domui dederant, revertatur ad eos.