monumenta.ch > Hieronymus > sectio 43

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 1, 1, 43
Et unumquodque coram facie sua gradiebatur. Ubi erant impetus spiritus, illuc gradiebantur, nec revertebantur, cum ambularent. Qui aratri stivam tenet, non debet respicere post tergum , nec imitari uxorem Loth , ne incidat in plagam Deuteronomii , et pereat ὁπιστοτόνω insanabili, quo cecidit et Heli, quia vitio filiorum offenderat Deum : quanto magis quatuor animalia quae plena erant lumine atque pennata, quae sequuntur Spiritum sanctum praecedentem: quae ita per orbem volitant, et se ad excelsa sustollunt, ut corpora sua protegant pennis historiae, nec nobis aspectum tribuant pleniorem? Quod autem secundo dicitur: Non revertebantur cum incederent, utriusque instrumenti indicat sacramentum, quod in quatuor istis animantibus, et Lex, et Evangelium ad futura festinent; et numquam retro motum accipiant.