monumenta.ch > Ambrosius > 5 > sectio 38

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 1, 1, 38
Vituli autem, id est, victimarum et sacerdoti Iudaeorum, in sinistris est: quod abolitum transivit ad sacerdotium spirituale, de quo dictum est: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech ; ita dumtaxat, ut omnia sibi haereant, unoque corpore censeantur. Aquila autem, quae et super nativitatem et super prophetiam est, quae Domini expletur adventu, et super sacerdotium quod praeteriit, et extra haec omnia est, de nativitate referens spirituali, quomodo Pater in Filio, et Filius in Patre sit.