monumenta.ch > Hieronymus > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 1, 1, 33
Electri autem in medio similitudinem, interpretatur Sancta sanctorum, faciemque hominis refert ad totum Israel; leonis ad regale sceptrum Iudae; vituli ad sacerdotalem et leviticam tribum: extra quae sit facies aquilae, vindicta et ultio Dei de coelo cuncta prospiciens, et quae parata sit laniare peccantem, de qua et in Osee dicatur: Sicut aquila super domum Dei , id est, templum. Et in hoc eodem propheta , aquilam magnam magnarum alarum et unguium, quae habeat ductum intrandi in Libanum, Nabuchodonosor intelligi, quem et nunc significet esse venturum, ac super huiuscemodi quadrigam instar aurigae sedere Deum, et facienda, vel non facienda praecipere.