monumenta.ch > Hieronymus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 1, 1, 12
Et in medio eius quasi visio electri in medio ignis ÷ et splendor in eo **. In consolationem populi transmigrantis, et revelationem sententiae Dei, propheta videt maximam visionem. In cuius interpretatione omnes synagogae Iudaeorum mutae sunt, ultra hominem esse dicentium, et de hac, et de aedificatione templi, quod in ultimo prophetiae huius scribitur, aliquid velle conari.